

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 17: Versus 21
Ecce enim regnum.Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit.Regnum Dei.Vel sic potest accipi responsio Domini:Regnum Dei intra vos est,qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum haeretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari.